- PACATIANA
- PACATIANAsecundum quosdam Phrygiae maioris pars. Videntur enim recentiores ex Phrygia Magna duas fecisse provincias, primam et secundam, quarum prima Pacatiana, secunda Salistaris; at quae Phrygia Minor olim dicta est, Troadem dicere maluisse. Certe Constantinus τῆς μικρᾶς Φρυγίκς οἰκήτορας, Minoris Phrygiae incolas, Thracensium Themati vindicat: Et tamen utramque Phrygiam Salutarem et Pacatianam, quam ipse vocat Καπατιανὴ, Capatianam, sub Anatoliae provincia collocat; quomodo utraque illa Phrygia, Salutaris et Pacatiana, una fuit olim Phrygia Magna. Quod ex ipsis Constantini verbis colligere est, quibus Α᾿νατολικὸν Θέμα determinat: Α᾿ρχὴ γὰρ αὐτοῦ ἀπὸ τῆς Κωμοπόλεως τῆς ὀνομαζομένης Μηροῦ πεπόιηται καὶ λέγεται Φρυγίας Σαλουταρίας ἕως τοῦ Ι᾿κονίου, Initium enim eius a Comopoli, quae Merus dicta, factum est, et dieitur Phrygia Salutaris, Iconium usque; erat autem Iconium Lycaoniae oppidum, quô Phrygia Magna finiebatur. Sequitur de Pacatiana, Τὰ δὲ ἀπὸ Κροϊνοῦ καὶ μέχρι τοῦ Α᾿μωρίου καλεῖται Φρυγία Καπατιανὴ, A Croino autem Amorium usque vocatur Phrytia Pacatiana: Certe amorium inter Phrygiae magnae urbes, recensetur Ptolemaeo. Habebat vero Pacatiana Phrygia Praesides olim, sicut Pisidia, Lycaonia, Salutaris, aliae. Vide Salmas. ad Solm. p. 806. Laodioeam Pacatianae metropolim facit subscriptio Epistolae prioris Pauli ad Timotheum, ubi illa scripta dicitur ἀπὸ Λαοδικείας, ἤτις ἐςτὶ μητρόπολις Φρυγίας τῆς Πακατιανῆς, Laodiceâ, quae metropolis est Phrygiae Pacatianae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.